BRANDANI insul (S)

BRANDANI insul (S)
S. BRANDANI insul
alias Brondonis, Borodonis etc. Hispanis la Incantada et la Non-rovada dicta, iacet, ex opiniove nautarum Lusitanorum, centum milliaribus a Canariis insulis, versus Occidentem et aliquando conspicua, saepius tamen inconspicua, est: Campos eius dicunt fertiles et incolas Christianos esse, sed ignorari, cuius originis sint, quâve linguâ utantur. Ad hanc visendam saepius e Canariis, sed frustra, navigârunt Hispani, unde quidam arbitrati sunt, spectrorum illusiones esse: Alii certis tantum anni diebus videri posse, plerumque autem nubibus vel nebulâ tectam esse existimârunt. Varenius in Geogr. Brandanum quod attinet, Scotorum is Sanctus fuit, in cuius vita de Insula quadam alias inaccessa, quam ille solus adterit, multa mentio est. Insula vero talis ut excogitata fuerit. Insulam veterom ἀπρόςιτον scu inaccessam aut Nivariam, quae hodierna Teneriffa est, in causa exstitisse suspicatur Vossius. Sola enim haec e Canariis nive abundat, ob summam eius altitudinem, atque hinc 260. mill. pass. conspicua fit navigantibus, sed aurorae tantum tempore ac post Solis occasum: his enim temporibus species rerum remotarum per condensatos matutinos ac vespettinos vapores altius efferuntur, quam interdiu, Sole tum vapores dissipante. Verisimile igitur hoc illis contigisse, qui primi ad hanc insulam accedere conati fuerunt; vidisseque eam a tam vasto intervallo tamquam propinquam, sed quae ortô sole evannerit; Et ipsum hoc secundâ ac terriâ die evenisse: Nautas vero et vectores intervalli immensitate deceptos, oculorumque iudiciô se nihil aut parum admodum proficere arbitratos, ventis licet secundis; aut cursum suum teneri, aut Insulam perperuo fugere existimâsse: sicque tandem Ptolemaei Inaccessam atque hanc S. Brandani insulam emergere potuisse. Vide Auctorem Anonymum Hist. Orbis Terr. c. 5. de Insulis §. 20.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Isla Brasil — Para otros usos de este término, véase Isla Brasil (Venezuela). La Isla Brasil frente a las costas de Irlanda en un mapa de Europa de Abraham Ortelius, fechado en 1572. La Isla Brasil es una isla fantasma situada en algún lugar del océano… …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”